Psalms 81

CASS. Psalmus de duabus naturis in Christo, quo Christus, vel Propheta loquens, exprobrat ipsi Asaph, id est, Synagogae, quae Dominum corporaliter vidit, et tamen eum non cognovit. Primo nuntiat Deum stetisse, et arguit contrarios, stat homo, discernit Deus. Cujus non est stare, qui coelum et terram complet, qui est intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, sed breviter Deum hominem indicat. AUG. Filius, qui missus ad oves domus Israel, spiritualis autem praesentia Deitatis, quae ubique non proprie ad Synagogam pertinet, nec tempore variatur. Cur ibi stetit: id est, secundum quod Deus, id est, non meritis, sed gratia discernit vasa, alia in honorem, alia in contumeliam. Hoc autem facit stans in medio, unde: unde et hic: sed Quos post dicit, ibi: Unde etiam, Filii dicuntur non solum gratia novi testamenti, sed gratia veteris, quae eos de Aegypto liberavit. AUG. Haec est vox discernentis: misit legem et Prophetas, et restitistis, sed quousque? Num usque ad adventum misi Prophetas, et injuriis affecistis, vel interfecistis, vel hoc agentibus consensistis? Sed cum haec agentibus nec loqui dignum sit, vos qui tacuistis, et imitari eos voluistis, Num et haeres occidendus est, qui pro vobis venit, qui pro vobis sine patre esse voluit ut pupillus? qui propter vos esurivit et sitivit, ut egenus, qui propter vos pauper factus est, cum esset dives. CASS. Diapsalma, monet intelligeret Christum esse Deum, et si egenus et pauper fuit, quod eos non fecisse dicit. AUG. Ostendit, nec illos immunes qui permiserunt principibus Christum, cum prae multitudine timerentur, et possent illos a facto, et se a consensu liberare. CASS. Qui enim desinit obviare cum potest, consentit. CASS. Hinc patet de quo dixerat: hoc signum in crucifixione contigit. Vel spiritualiter, terreni moti sunt illo tempore, viso tanto miraculo; ut centurio, qui dixit: AUG. Quasi dicat per hanc Israel caecitatem, ad fidem, id est, plenitudo gentium intrabit. Vel, in morte, et passione Domini mota est terra. Vel id est, felices copia terrenorum movebuntur. Vel admirando coli pauperem mortuum. Vel eum contemptis terrenis sectando. Addit quia nullus est qui non miretur, vel convertatur. Terrenae autem felicitatis regnum est superbia, contra quam venit humilis Christus, exprobrans eis, quos vult facere altos per humilitatem, his verbis: vos boni: mali, Vel omnibus dicit: id est, omnibus promisi coelestia; primi, qui suasione peccaverunt, et vos majores sicut diabolus, qui superbia peccavit. CASS. Quid eis propositum? sed perierunt. tamen Has promissiones omnes accipiunt, si mandata custodiunt, ut sint filii et Dei: hoc ad justos; hoc ad malos. AUG. Quasi: Cum cito, sicut homines, sitis morituri, non inde corrigimini; sed ut diabolus, qui carne non moritur, extollimini, ut cadatis: quia per superbiam diabolicam inviderunt gloriae Christi, et viluit eis humilitas crucis. Sed, ut hoc vitium sanetur ex persona Prophetae, subditur: etc., Turba quae cecidit dicitur unus, quia in superbia similis: Vos cadetis, sed: AUG. Id est, damna istos, quia his repulsis, tu haereditabis. Vel judica mundum, quia tuus est, et hoc est, tu haereditabis.
Copyright information for VulgGlossa